Registro n. 8 precedente | 1059 di 1171 | successivo

1059. Francesco Sforza a Cedrione da Roma 1452 marzo 4 Milano

Francesco Sforza ordina a Cedrione da Roma, vicario del podestà di Milano, che, accertata la verità di quanto attestato dal ricorrente Francesco de Isolanis da Trezzo sull'Adda d'essere creditore di una certa somma di danari dal milanese Pietro da Erba, faccia in modo che detto Francesco abbia prontamente quanto gli spetta.

[ 176v] Domino Cedrioni de Roma, vicario potestatis Mediolani.
Creditorem se asserit Franciscus de Isolanis de Tritio cuisdam Petri de Herba, Mediolanensis, de certa denariorum summa, uti per arbitramenta proinde confecta apparere dicitur, et prout inclusa eius petitio mentionem facit. Quare cum Francischus ydem, aliis implicitus, nequeat litigiis assistere, ideo committimus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus, et habita de expositis summaria informatione si de vero supplicantis apparuerit credito, compellatis per omnia iuris remedia Petrum antedictum ad eidem supplicanti cum integritate satisfaciendum pro omni eo ad quod sibi, premissa de causa, debite obnoxius fuerit, rem hanc expediendo summatim et de plano, sine strepitu et figura iudicii, facti veritate comperta, frivolisque obiectionibus quibuscumque sublatis, et intra dies quindecim continuos ad tardius post harum receptionem. Data Mediolani, die iiii martii 1452.