Registro n. 8 precedente | 1065 di 1171 | successivo

1065. Francesco Sforza al podestà di Tortona 1452 marzo 6 Milano

Francesco Sforza scrive al podestà di Tortona che, con riferimento alla supplica dei milanesi Venturino e fratelli de Rabiis, tenga validi gli atti precedenti, purché legittimamente fatti rimettendoli allo stato in cui erano prima che scoppiasse l'epidemia. Non considerando la decorrenza del tempo da allora, prolunghi i temini della causa, che può procedere, ma con rito sommario, fino a metà aprile.

Potestati nostro civitatis Terdone.
Attentis expositis per his inclusam supplicationem nobis porrectam parte Venturini et fratrum de Rabiis, civium nostre inclite urbis Mediolani, et memores alias in materia ista opportunam per litteras nostras fecisse, tibi commissionem, denuo committimus tibi et volumus quod, valentibus huic retro actitatis, dummodo alias legitime facta fuit, partes reponas in illis statu et gradu in quibus erant ante occursum casum epydimie, propter quem instari non potuit executio et seu processus cause dictarum litterarum, ut supplicatio recitat. Nam ex tali impedimento non intelligimus cucurrisse aliquod tempus instantie eiusmodi cause super qua procedas, et ius summarium et expeditum fatias absque figura iudicii iuxta priorem commissionem antedictam tibi factam ad abundatiorem cautellam, tempus etiam et instantiam dicte cause a die futuri termini eiusdem inantea usque ad medium mensis aprilis proximi futuri inclusive presentium tenore prorogamus. Data Mediolani, die sexto martii MCCCCLsecundo.