Registro n. 8 precedente | 1126 di 1171 | successivo

1126. Francesco Sforza al podestą di Varese 1452 marzo 9 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestą di Varese non consenta che Critoforo Brambilla, dei procuratori di Milano, e i suoi figli, che sono cittadini milanesi e contribuiscono agli oneri della loro cittą, vengano tassati due volte per i medesimi beni.

Potestati nostro Varisii.
Ex tenore introcluse supplicationis intelligetis querelam, quam nobis fecit dilectus noster Christoforus Bossius, ex procuratoribus huius nostre civitatis Mediolani, quare, cum minus equum videatur dictum supplicantem nec eius in ea memoratos filios, qui dicte nostre civitatis cives sunt, et ibidem occurrentia onera sustinent, aliunde pro huiusmodi gravaminibus taxari et perturbari, ne duplici graventur onere, ea propter mandamus vobis et volumus quatenus dictos supplicantem et filios, occasione onerum, de quibus ipsa facit supplicatio mentionem, nullo pacto molestetis, neque molestari quomodolibet patiamini vel permittatis, ne de iniustitia digne conqueri valeant. Quando autem res aliter se haberet, vellemus vestris avisari. Data Mediolani, die viiii martii MCCCCLII.