Registro n. 8 precedente | 1129 di 1171 | successivo

1129. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1452 marzo 9 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano del Seprio che, accertato che Leonardo da Iseo è vero creditore, faccia avere dagli eredi di Rainaldo, o dai fideiussori nominati nella supplica, quanto a lui è dovuto.

Capitaneo Seprii.
Parte Leonardi de Iseo insertam suscepimus supplicationem, cuius continentia attenta, ne ipse supplicans, qui forensis est, litigiis ibi circunducatur et fatigetur, scribimus tibi et committimus quatenus, evocatis qui evocandi fuerint, et habita de narratis expedienti informatione, si compereris dictum Leonardum creditorem verum fore, uti in supplicatione ipsa commemorat, opportune provideas quod, aut ab heredibus ipsius Raynaldi, vel a fideiussoribus ibi denominatis, eius satisfactionem obtineat, premissa expediendo summarie et expedite simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibusvis abiectis, et in talem modum quod obinde dignam non sentiamus querimoniam. Data Mediolani, die viiii martii MCCCCLII.