Registro n. 8 precedente | 1159 di 1171 | successivo

1159. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 marzo 13 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria di far osservare le regole e gli ordini emanati in materia di registri, cị in opposizione alla richiesta di Antonio Lanzanegra, di Stefano Pettanario e di altri.

Potestati nostro civitatis Alexandrie.
Dilecte noster, quemadmodum ex inclusa intelligere poteris supplicatione, conqueritur nostra communitas Alexandrie quod Antonius Lanzanegra quidam alii nec minus Stefanus Pectanarius, vigore nonnullarum litterarum nostrarum eisdem impartitarum, nituntur agere contra formam regularum registrorum communitatis eiusdem et in eius non leve dominium damnum et prout ea in supplicatione continetur latius. Propterea scribimus tibi et comitimus quatenus, vocatis vocandis, si narrata vera esse compereris, opportune provideas quod regule et ordines prefate communitatis superinde observentur, nemini obinde digne querimonie materiam prestando. Data Mediolani, die xiii marcii MCCCCLII.