Registro n. 8 precedente | 121 di 1171 | successivo

121. Francesco Sforza al capitano di giustizia di Milano 1451 dicembre 10 Lodi

Francesco Sforza ordina al capitano di giustizia di Milano di fare speditamente ricuperare a magistro Giuliano Marliani da Seregno i molti crediti che vanta in Milano.

Capitaneo iustitie Mediolani.
Magister Iulianus de Marlianis de Seregnio, noster ciroiocus, quam plures debitores ea in nostra civitate, et multiplicibus de causis asserit habere, a quibus, propter ipsorum renitentias et subterfugia, consequi eius debitum non valet, deducentes etiam eum per dilationes et dispendia in eius grande preiuditium et detrimentum. Quare, cum apud nos residere habeat idem magister Iullianus et litigiis vacare non possit, volumus et comittimus vobis quatenus, evocatis debitoribus ipsis et unoquoque eorum, constito credito predicti magistri Iuliani, his modis, quos dignoveritis habiliores, provideatis quod sibi magistro Iuliano integre et debite satisfiant ac, omni cum celeritate possibili, iusticiam ministrendo. Data Laude, die decimo decembris MCCCCLprimo.