Registro n. 8 precedente | 123 di 1171 | successivo

123. Francesco Sforza aa Antonino de Lebocolis 1451 dicembre 10 Lodi

Francesco Sforza dispone che il parmense Antonino de Lebocolis, che ha qua e colà debitori morosi, venga assisitito da giudici e officiali ducali nel ricupero con procedura abbreviata dei suoi crediti.

[ 24r] Dux Mediolani et Papie, Anglerieque comes ac Cremone dominus. Exposito nobis, parte Antonini de Lebocholis, nostri civis Parmensis, quod, cum debitores habebat hinc inde quam plures eius debitam satisfactionem diffugientes, dignemur eidem talli asistere favore et remedio quod indemnitati sue consulatur et per littigia non deducatur et dillationes. Quare, requisitionibus suis annuere dignum putantes, mandamus, serie presentium, universis et singulis iusdicentibus officialibus nostris, ad quos presentes devenerint sive spectat vel spectare quovismodo poterit in futurum, quatenus prenominato exponenti contra quoscumque eius debitores et quavis occaxione, ius sumarium ministrent et expeditissimum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque reiectis, compelendo debitores, postquam de vero suplicantis credito apparuerit, per omnia iuris remedia et ad eidem exponenti, vel agentibus pro eo, integraliter satisfaciendum de omni et toto eo, de quo exponens ipse verus constiterit creditor, et in talem denique modum quod, absque littigiorum deductionibus dispendio et expensis, satisfationem veniat valituram presentibus sex mensibus proxime futuris. Data Laude, x decembris MCCCCLprimo.