Registro n. 8 precedente | 14 di 1171 | successivo

14. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1451 novembre 22 Cremona

Francesco Sforza vuole che il podestà di Lodi costringa Marco e i fideiussori, nominati nella supplica di Valente e Giacomo Brambilla, a restituire a costoro i drappi, dei quali in detta supplica si fa parola, o il relativo valore.

Potestati nostro Laude.
Attentis narratis in inclusa supplicatione Valenti et Iacobi de Brambilla, maxime ne dicti supplicantes, qui forenses ibi sunt et iustam fovere causam videntur, per litigiorum strages ullo pacto deducantur, committimus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, et constito summarie de expositis, compellas nominatos in ea Marcum et eius fideiussores, proinde prestitos, per necessaria omnia iuris remedia ad eisdem supplicantibus restituendos drapos suos, de quibus ibi fit mentio aut eorum condignum valorem, premissa expediendo quam summarius et expeditius fieri poterit, et ullo sine litigio, considerata rei et personarum qualitate, frivolis et obiectionibus semotis quibuscunque. Data Cremone, xxii novembris 1451. Ceterum tibi innotesci quo pacto scripsimus locuntenenti nostro ibi ad te, tanquam ad iudicem in hoc conpetentem permitteret, et ita ipsum facturum speramus. Data ut supra.