Registro n. 8 precedente | 150 di 1171 | successivo

150. Francesco Sforza al capitano della Martesana 1451 dicembre 12 Lodi

Francesco Sforza vuole che il capitano della Martesana ripristini nel loro possesso Giacomo Ferrari e Giovanni, Antonio, Francesco, fratelli Bigli, e revochi la novitą fatta contro la possessione di Colorno, che Giacomo e detti fratelli tenevano legittimamente e contro la quale, a loro insaputa, si agģ a istanza di Simonino Ghiglino.

Capitaneo Martesane.
Conqueruntur venerabilis dominus abbas, capitulum et conventus monasterii Sancti Ambrosii Mediolani nec non dilecti nostri Iacobus de Ferrariis, Iohannes Antonius et Franciscus, fratres de Biliis et cives eiusdem nostre civitatis Mediolani, velut per inclusam eorum petitionem habilius intueri poteritis. Qua de re, ne supplicantibus ipsis iusti gravaminis relinquatur occasio, mandamus vobis et volumus quatenus, si ita est quod memorati Iacobus et fratres de Biliis in iuridica possessione et tenuta possessionis de Colonia inibi expresse existerent tempore facte contra eos non vocatos novitatis, uti [ 28v] exponitur, reliquaque in supplicatione contenta vera esse, eo casu omnia contra eosdem exponentes, attentam novitatem ad instantiam Symonini Ghiglini, ibidem similiter nominati, revocetis omnino et annulletis, ipsos supplicantes ad pristinum statum reponendo taliter quod proinde indemnes omni ex parte reddantur, ne quo minus eque actum est, sibi locum vendicet, alterius precipue cum iactura; et si memoratus Symoninus quicquid contra eosdem supplicantes tentare voluerit, via iuris agat, quam nemini abnegare intendimus et illam, pro parte utraque indifferenter observabitis quanto celerius fieri poterit. Data Laude, die xii decembris 1451.