Registro n. 8 precedente | 156 di 1171 | successivo

156. Francesco Sforza a Bordono de Callio 1451 dicembre 13 Lodi

Francesco Sforza ordina a Bordono de Callio, commissario di Binasco, di sospendere qualsiasi azione che possa pregiudicare i diritti del binaschino Petrolo Pagani di poter ricomprare quella parte della casa che suo fratello ha venduta a sua insaputa.

[ 29v] Bordono de Callio, comissario nostro Binaschi.
Scripsimus tibi pridie ad supplicationem Petroli de Paganis de terra illa Binaschi effectualiter requirentis, cum ex vigore statutorum vigentium in illa terra liceret (a) sibi posse redimere partem illius domus vendite per fratrem suum, ipso supplicanti inscio, infra annum, providere deberes quod per emptorem domus eiusdem in ea parte domus nil innovaretur nec fieret quod preiudicium inferret iuribus supplicantis et prout in eius supplicatione et litteris plenius continetur. Nunc vero intelleximus quod litteras ipsas nostras admittere renuisti et precipue quod per personam legitimam non fuerunt presentate et terminum statuisti supplicanti, ut expositum est nobis, ad comparendum et presentandum coram te per totum diem sabbati proxime futuri, que erit xviii dies instantis mensis decembris; in quo quidem termino comparere non poterit cum aliis occupetur peragendis. Scribimus propterea tibi et mandamus ut omnino provideas quod ea in domo nihil ulterius fiat quod predicti supplicantis iuribus preiudicet et, prout in primis litteris latius continetur, rem hanc in suspenso tenendo usque quo aliud tibi mandaverimus, prout et nos per presentes suspendimus. Laude, die xiii decembris 1451.
Angelus, auditor.


(a) liceret ripetuto.