Registro n. 8 precedente | 158 di 1171 | successivo

158. Francesco Sforza al Regolatore e ai Maestri delle entrate 1451 dicembre 13 Lodi

Francesco Sforza comanda al Regolatore e ai Maestri delle entrate di non molestare gli uomini di Cassano per l'imbottatura del vino e delle biade. Ciò dispone aderendo alla richiesta degli uomini di Cassano che nell'anno in corso non sono stati solo angustiati, ma (come lo stesso duca afferma) oppressi dalle avversità, specie dalla peste, che ivi imperversò.

Eisdem.
Supplicaverunt nobis nostri homines de Cassano quod cum variis et multiplicibus gravibus expensis oprimanturque et laboribus ex peste, que accerbissima hoc anno eo in loco viguit, dignimus sibi imbotaturarum onus bladorum et vini anni presentis remittere. Quare, cum non ignoremus homines ipsos premissis [ 30r] occasionibus, nedum gravatos, sed oppressos fuisse et esse, plurimum dignum putavimus eos nostra magnificentia complecti et gratie reddere participes, scribimus propterea vobis et volumus ut ipsarum imbotaturarum occasione, de quibus liberalem remissionem et gratiam facimus, pro anno presenti tantum, homines eosdem non molestetis nec molestari quovismodo patiamini, et quando obinde aliquid contra eos aliquid innovatum extitisset, revocari faciatis penitus et annullari. Data Laude, die xiii decembris 1451.