Registro n. 8 precedente | 166 di 1171 | successivo

166. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1451 dicembre 14 Lodi

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Piacenza di intervenire perché il piacentino Giovanni de Redis, del defunto Giacomo, e il nipote Marco possano recuperare i crediti che hanno con debitori viventi in territorio dell'episcopato piacentino ma dalla giurisdizione separata dalla città di Piacenza.

[ 31v] Locuntenenti nostro Placentie.
Exposuit nobis nobilis Iohannes de Redis quondam Iacobi, civis illius nostre civitatis Placentie, quod nonnullos debitores habet communes ipsius exponentis et Marci nepotis eius, a quibus licet sint de episcopatu Placentie, quia in iurisdictione separata ab ea civitate commorantur, eorum non queunt consequi creditum nimis quia sumptuossum foret ipsis exponentibus, debitores huiuscemodi et molestis summum in eorum iurisdictionibus facere conveniri, cum etiam quia difugiunt et renitentes plurimum sunt. Scribimus propterea vobis et committimus ut (a) indemnitati supplicantium et incommodis provideatur, ad omnem instantiam et petitionem ipsorum ad vos huiusmodi evocetis debitores et, constito de credito ipsorum Iohannis et Marci, provideatis expedientibus modis, prout dignoveritis convenire, quod eorum satisfactionem debitam assequantur absque litigiorum protellationibus et dispensis. Data Laude, die xiiii decembris 1451.


(a) Da indemnitati a 1451 a margine.