Registro n. 8 precedente | 171 di 1171 | successivo

171. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1451 dicembre 14 Lodi

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Piacenza di fare a Marta, moglie del piacentino Pietro Mazochi, quel provvedimento che non le ha fatto il podestą di Castell'Arquato, disobbedendo a quanto gli avevano ordinato i Maestri delle entrate. Vuole, inoltre, avere, siccome parrebbe implicato l'interesse della Camera ducale, una pił precisa informazione dell'asportazione violenta fatta da Pietro Raimondi, di beni dalla casa della ricorrente, beni che farą restituire.

Locuntenenti Placentie.
Cum nemini intendamus preter iustitiam fieri, ymo omnibus administrari indifferenter, scribimus vobis et committimus quatenus de contentis in supplicatione, presentibus inclusa, Marthe, uxoris Petri Mazochi, civis nostri Placentini, vocatis vocandis, diligentissime et summarie informamini et, quia est quod potestas ipse Castriarquati litteras Magistrorum intratarum nostrarum executus non fuit et quod pro supplicantis indemnitate, sicuti commissum eidem extitit, provisionem non fecerit. Quo facto, si compertum habueritis nominatum in supplicatione Petrum de Raymondis violenter, et ullo absque iuris ordine, bona in supplicatione expresa de supplicantis domo exportasse, provideatis quod ea, ut debitum est, restituantur; sed cum de nostre Camere etiam interesse in premissis agi asseratur, volumus de his veriorem informationem assumatis et, prout rem habere se inveneritis, celerius nos aviseris vestro cum apparere. Data Laude, die xiiii decembris 1451.