Registro n. 8 precedente | 174 di 1171 | successivo

174. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1451 dicembre 14 Lodi

Francesco Sforza scrive al podestà di Pavia di affidare la causa del sancolombanese Stefanino Qualiono a un giurisperito, accetto alle parti o a una di esse, secondo il disposto degli statuti pavesi perché istruisca e ponga fine alla causa stessa.

Potestati nostro Papie.
Stefanino Qualiono, habitatore terre nostre Sancti Colombani, annexam his recepimus supplicationem, eius autem inspecta continentia, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, ut causa pro qua agitur debitum finem recipiat, civitatis causam ipsam alicui probo iuris perito et partium confidenti vel confidenti unius partis in contumaciam, alterius suis dare confidentes nolentis vel negligentis, secundum formam statutorum sive decretorum in illa nostra civitate Papie, superinde disponendo audiendam, cognoscendam et fine debito terminandam. Data Laude, die xiiii decembris 1451.