Registro n. 8 precedente | 178 di 1171 | successivo

178. Francesco Sforza al podestà e al commissario di Bellinzona 1451 dicembre 14 Lodi

Francesco Sforza affida al podestà e al commissario di Bellinzona la decisione della vertenza tra Maffiolo Molo e Andrea Salvagni, che non può essere trattata a Varese da Ambrogio Crivelli, podestà di Varese, luogo in cui imperversò la peste e in cui, perciò, Maffiolo non intende portarsi.

Comissario et potestati nostro Berinzone.
Superioribus diebus, de partium infrascriptarum voluntate, comissimus vertentem controversiam inter Mafiolum de Molo, parte una, et Andream de Salvagnio, ex altera, sapienti doctori domino Ambrosio de Crivellis, potestati nostro Varisii, audiendam, cognoscendam et fine debito terminandam, et prout in litteris nostris comissionis eisdem seriosius continetur. Nunc vero, quia Mafiolus ipse conqueritur quod propter pestem, que in dicta terra Varisii viguit, illuc accedere non audet, sitque terra Varisii ob huiusmodi pestem a terra Berinzone bannita, sicuti per involutam eius Mafioli peticionem copiosius intueri poteritis, eapropter, ne causa huiusmodi, que diu versa est, immortalis efficiatur, comittimus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus ipsis nitamini eas pro viribus concordes reddere; quod si nequiverit, eo casu causam eandem comitatis de novo alicui probo viro partium confidenti, iusta tenorem statutorum sive decretorum in illa nostra terra Berinzone superinde disponentium, taliter quod sepedicte controversie finis omnino ex hoc imponatur. Laude, xiiii decembris 1451.