Registro n. 8 precedente | 193 di 1171 | successivo

193. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1451 dicembre 15 Lodi

Francesco Sforza vuole che i Maestri delle entrate straordinarie lo informino per quali motivi imposero agli uomini del marchesato di Pellegrino di non andare a macinare nel mulino di Specola del marchese Pietro Pallavicino.

[ 36v] Magistris intratarum extraordinariarum.
Expositum nobis est cum querimonia parte spectabilis dilectissimi nostri Petri marchionis Palavicini de Sipiono, quod vigore vestrarum litterarum iniunctum est hominibus marchionatus Pilligrini, ne vadant macinatum ad quoddam molendinum suum super territorio Speculi, de quo a nobis donationem habuit ipse Petrus, in eius damnum non mediocre. Quare de hoc certiorari volentes, scribimus vobis et volumus, si ita est, avisetis nos, et quibus de causis et rationibus ad hoc moti sitis. Data Laude, die xv decembris MCCCCLprimo.