Registro n. 8 precedente | 2 di 1171 | successivo

2. Francesco Sforza ai preconsoli dei notai di Parma 1451 novembre 20 Cremona

Francesco Sforza ordina ai preconsoli dei notai di Parma che se trovano Cristoforo Grassi, abitante di Fidenza, meritevole dell'ufficio di notaio, lo annoverino tra i notai parmensi.

Preconsulibus notariorum civitatis Parme.
A Christoforo de Grassis, habitatore terre nostre Burgi Sancti Donini involutam habuimus petitionem, per cuius tenorem optare videtur tabellionatus officium in dicto Burgo exercere. Quamobrem, quia iuvare libentius solemus eos omnes qui se virtuti accommodare nituntur, scribimus vobis et volumus quatenus, sumpta de ipso supplicante informatione opportuna, si noveritis illum ad ea que requirit ibidem esse ydoneum et sufficientem, eo casu, ipsum in notarium Parmensem recipiatis et admittatis matricularique faciatis et permittatis his, de quibus in supplicatione fit mentio in contrarium disponentibus, nequaquam attentis. Data ut supra.