Registro n. 8 precedente | 232 di 1171 | successivo

232. Francesco Sforza al capitano della Martesana 1451 dicembre 17 Lodi

Francesco Sforza ordina al capitano della Martesana che, accertata la verità di quanto contenuto nella supplica di Pietro de Cupis, milanese, gli faccia restituire quanto gli hanno preso e si puniscano gli attori di tali atti per i loro eccessi.

Capitaneo Martesiane.
Non sine molestia et displicentia audivimus querimoniam Petri de Cupis, civis Mediolanensis, de qua in eius inclusa petitione habetur mentio, et cum non intendamus quovismodo tales actus et excessus evadere impunitos, scribimus vobis et committimus quatenus de expositis inibi diligentissime informemini et, si compereritis exposita vera esse, provideatis primum quod ablate res supplicanti restituantur et ad punitionem per patratorum excessium huiusmodi, ordinata iuris via, taliter procedatis quod iustitie locus sit et ipsi eorum malopere gloriari merito non queant. Laude, xvii decembris 1451.