Registro n. 8 precedente | 24 di 1171 | successivo

24. Francesco Sforza al podestà di Novara 1451 novembre 23 Cremona

Francesco Sforza vuole che il podestà di Novara, dopo aver accertato che i beni, di cui nella supplica, spettano di diritto, quali beni ereditari, alle novaresi Angelina e Andrina, faccia in modo che non siano molestate né da Ludovico né da altri menzionati nel ricorso.

[ 5r] Potestati nostro civitatis Novarie.
Supplicationem nobis est parte Angeline et Andrine de Manno Novariensium, sicuti ex [e]arum inclusa petitione intelligere poteris, eius itaque attenta continentia scribimus tibi et committimus quatenus, vocatis vocandis, de contentis in supplicatione ipsa diligentius informeris et, si compertum habueris exposita fore vera et bona, de quibus in supplicatione predicta habetur mentio, que mulieribus ipsis, tanquam heredibus legytimis dignoscantur de iure spectare et pertinere, et Ludovicum et alios ibidem nominatos invassisse et occupase, uti exponitur, bona predicta provideas expedienter quod supplicantes ipse in bonis predictis non inquietentur neque ipsis ita de facto spolientur, in premissis procedendo summarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, cavillacionibus et frivolis oppositionibus quibuslibet ammotis, et taliter quidem obinde nemini suppetet digne querimonie materia. Data Cremone, die xxiii novembris MCCCCLprimo.