Registro n. 8 precedente | 246 di 1171 | successivo

246. Francesco Sforza al podestà di Parma 1451 dicembre 18 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Parma che rimetta nel possesso dei loro beni, accertato quanto si dice nella supplica di Antonia de Piro, vedova di Stefano de Piro, e di Giovanni Giacomo, suo figlio, contro il parmense Atanasio Fetario, che immotivatamente li privò di tali loro sostanze.

[ 46r] Potestati nostro Parme.
Sicuti ex tenore involute supplicationis inspicere poteris, conqueruntur Antonia de Piro, relictam quondam Stefani de Piro, et Iohannes Iacobus, eius filius, de Atanasio Fetario, cive nostro Parmensi. Id propterea, quod Attanasius ipse eos quadam bonorum suorum possessione inibi memoratorum de facto, nulloque iuris servato ordine, sed ex sui licentia et ausu spoliasse debuit, et prout in ea supplicatione seriosius exprimitur. Quam ob rem, volentes talibus illicitis, debitis iuris remediis occurrere, potissime cum mulierum iura quantum honestius suadeat et tutarii et favorabilius plecti intendamus, mandamus vobis et volumus quatenus, sumpta de expositis debita informatione, si compertum habueritis vera esse exposita ipsa, eo casu, supplicantes antedictos ad dictam bonorum posessionem et tenutam reponatis omnino, et inducatis, ullo absque litigio, ius exinde ministrando cuicumque et super dictis bonis quicquam iuris habere pretendenti, taliter quod et iusticia eque libera mente pertranseat et oppresionibus, nullo pacto, locus existat quemadmodum nostre est intencionis. Data Laude, die xviii decembris MCCCCLprimo (a).


(a) Sul margine destro è stato annotato: Reformata sub die xv ianuarii 1452.