Registro n. 8 precedente | 257 di 1171 | successivo

257. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1451 dicembre 20 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà di Pavia, constatata la verità di quanto esposto dal pavese Andrea Meda, agisca contro i malandrini ricorrendo all'occorrenza alla detenzione, obbligandoli alla restituzione dei beni e delle cose del ricorrente.

Potestati nostro Papie.
Admiramur siquidem et in displicentiam habemus, si vera sunt ea que nobis Andreas Meda, civis noster Papiensis, per inclusam eius supplicationem exposuit quod aliam superinde non dederis operam permittasque tales nobis fieri queremonias. Ea propter mandamus tibi et volumus quatenus, omni postposito respectu, si ita est ut narratur, procedas quoscumque malefactores illos etiam punendo pena debita et per detentionem personalem, si expedierit, compelendo ad restitutionem bonorum et rerum ipsius supplicantis quemadmodum iuri convenire videbitur, demumque in talem modum te superinde habeas quod supplicans ulteriore cum querela merito ad nos regredi nequeat, quod nobis permolestum a foret. Data Laude, xx decembris 1451.


(a) Segue foret depennato.