Registro n. 8 precedente | 272 di 1171 | successivo

272. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1451 dicembre 22 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia che, vista la supplica presentata dal pavese Ursino de Sachis a nome suo, della moglie e della sorella, faccia loro restituire i pegni loro rubati e annullare qualsiasi processo condanna e quant'altro ne sia seguito.

Potestati nostro Papie.
Ursinus de Sachis, habitator illius nostre civitatis Papie, suo nomine et nomine uxoris sue et eiusdam eius sororis, gravem nobis attulit queremoniam, sicuti per insertam supplicationem clarius intelligere poteris. Quam ob rem, atentis in ipsa supplicatione naratis, compacientesque inhabilitati dictorum supplicantium, mandamus tibi et volumus quatenus, si vera esse dignoveris expossita, eo casu provideas expedienter quod supplicantibus eisdem libere restituantur pignora quelibet sibi proinde derobata, cassari etiam et anullari faciendum omne processum ac condemnationem et omnia et singula exinde subsequenta per racionatores communis nostrum a Papie et alios, taliter quod uno ad quos spectat unquam futuro tempore ex causa, inibi memorata, quovismodo supplicantes ipsi molestari nequeant, sicuti alias fieri debere, mandamus ne supplicantes ipsi indebite oppressi remaneant. Si vero res aliter se habeant velemus per tuas avisari. Data Laude, die xxii decembris MCCCCLprimo.


(a) nostrum in interlinea su ipsum depennato. Nostrum: coś in A.