Registro n. 8 precedente | 279 di 1171 | successivo

279. Francesco Sforza al podestà di Milano 1451 dicembre 23 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano di far avere ad Ambrogio de Lanciis quanto gli spetta dai suoi debitori, Antoniolo e altri menzionati nella supplica. Gli faccia avere cị con rito abbreviato, tenuto anche conto che è forestiero.

Potestati Mediolani.
Considerantes exposita in insserta supplicatione Ambrosii de Lanciis, maxime quia agitur occaxione dotis consequende, que res favorabilius est prosequenda, et quod supplicans ibi forensis est et in alieno foro litigare habet, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis vocandis, et constito sumarie ipsum supplicantem creditorem esse memoratum inibi Antonioli et aliorum, uti exponitur, eo casu, eos compellas per omnia iuris remedia ad integre satisfaciendum dicto supplicanti de omni eo ad quod sibi, occasione premissa, debite tenebuntur; premissa expediendo sumatim et expeditissime simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, sublatis cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuslibet, facti etiam veritate atenta, ac per modum quo supplicans ullo absque litigio et temporis protellatione debitum suum omnino consequatur nec laboribus proinde fatigetur vel expensis. Data, ut supra.