Registro n. 8 precedente | 282 di 1171 | successivo

282. Francesco Sforza al podestą, al commissario di Lodi e al suo vicario 1451 dicembre 23 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestą e il commissario di Lodi e il suo vicario convochino gli ebrei Mosč e Isacco di Lodi e prestino all'ebreo Mosč di Mantova idonea garanzia di pagare a norma di legge, come si contiene nelle lettere ducali datate Lodi 14 dicembre. Isacco dia pure tale garanzia, nonostante ne abbia prestata gią una davanti al podestą di Pavia.

Potestati et comissario Laude et eius vicario.
Alias scripsimus vobis et commissimus quatenus ad omnem instanciam Moysis ebrey, habitatoris civitatis Mantue, tam suo nomine quam procuratorio nomine nonnullorum aliorum ebreorum, de quibus in eisdem litteris nostris mentio fiebat, ad vos evocaretis Moysem et Isach ebreos, habitatores huius nostre civitatis Laude et omnibus iuris remediis illos compelleretis ad ydonee fide iubendum predicto Moysi Mantue commoranti, de stando et parendo iuri ac de solvendo, prout in ipsis nostris litteris latior fit mentio, data Laude, die quartodecimo decembris anni presentis. Nunc autem, quia nobis constat predictum Isach fideiussorem prestitisse coram potestate nostro Papie de stando et parendo iuri, et prout in ipsa fideiussione prestita religitur et hic similem offert se prestaturum, scribimus vobis et comittimus quatenus, dictis nostris litteris vobis ut suprascriptis non obstantibus, recipiatis et recipere velitis solempniter a dicto Isach promissionem et fideiussionem in simili forma et quemadmodum promissit et promitit coram prefato potestate nostro Papie similique modo recipiatis et Moysi nostre predicte civitatis Laude habitatore, quibus fideiusoribus receptis, eos et utrumque eorum, si informacionem habetis et .......... relaxetis et ..... partibus iustitiam administretis prout alias a nobis huiusvis in mandatis. Data Laude, ut supra.