Registro n. 8 precedente | 304 di 1171 | successivo

304. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 dicembre 29 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia che, accertatosi dell'esistenza del credito, costringa il debitore di Troilo da Deyono a pagare il dovuto.

Potestati nostro Papie.
Troylus de Deyono, familiaris noster dilectus, nobis exposuit se cuiusdam ************ de ***************** illius nostre civitatis Papie habitatoris, de certa denariorum summa esse creditorem, sicuti publico documento depositi proinde confecto apparere affirmat. Ea propter mandamus tibi et volumus quatenus ad omnem ipsius Troyli requisitionem, sive legitimi cuiusvis sui nuncii, constito prius de vero ipsius supplicantis credito, compelas debitorem antedictum per necessaria omnia iuris remedia ad eidem exponenti cum integritate satisfacienda pro omni eo, de quo verus debitor apparuerit, occasione premissa, rem huiusmodi expediendo summatim et expeditius simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, frivolis cavillationibus et obiectionibus posthabitis quibuscumque ac ullo sine littigio et per modum quo supplicans qui in nostris implicitus est serviciis cuiusmodi suum creditum indilate omnino consequatur. Data Laude, ut supra.