Registro n. 8 precedente | 306 di 1171 | successivo

306. Francesco sforza al luogotenente di Piacenza 1452 dicembre 29 Lodi

Francesco sforza vuole che il luogotenente di Piacenza proceda con rito sommario ad amministrare giustizia al lodigiano Francesco Calco, tenendo presente che egli è un forestiero.

Locontenenti Placentie.
A Francischo de Calcho, cive nostro Laudensi, introclusam habuimus supplicationem, eius autem inspecta continentia, maxime ne supplicans qui ibi forensis est et in alieno foro litigare habet, diutius per litigia deducatur, mandamus vobis et volumus quatenus super contentis in dicta supplicatione ius ministretis sumarium et expeditum, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii et, constito vera esse que ibidem exponuntur, compelatis per omnia iuris remedia nominatum inibi Ambrosium ad eidem supplicanti solvendum de pecuniis ibidem expressis, frivolis exceptionibus quibuscumque remotis. Data Laude, ut supra.