Registro n. 8 precedente | 341 di 1171 | successivo

341. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 gennaio 3 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà di Pavia rimetta speditamente la supplicante Pameta de Megliaciis, vedova di Giacomino de Lauselis, nel possesso dei suoi beni dotali, rimosso ogni illegale possessore di detti beni.

[ 61v] Potestati nostro Papie.
Exhibitam nobis parte vidue Pamete de Megliaciis, relicte condam Iacomini de Lauselis, supplicationem tibi mittimus introclusam, eius autem continentiam attendentes maxime quia agitur ex causa iurium dotalium, que res favorabiliter prosequi meretur et ne supplicans ob eius ad litigandum inhabilitatem iure suo privata remaneat, mandamus tibi et volumus quatenus si, habitis partibus, constiterit de in solutum datione et de aliis, de quibus dicta facit supplicatio mentionem, eo casu, dictam supplicantem ad eam posessionem bonorum et tenutam, pro quibus agitur, ponas et inducas ad quam merito reponi et induci debuerit, ammoto exinde quolibet illicito detentore, premissaque expedias quam celerius et expeditius fieri poterit ac ullo absque litigio, taliter quod ius suum nequaquam ob eius inopiam depereat. Data Laude, iii ianuarii MCCCCLsecundo.