Registro n. 8 precedente | 350 di 1171 | successivo

350. Francesco Sforza al podestà di Villanterio 1452 gennaio 5 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Villanterio di fare giustizia su quanto è detto e richiesto nella supplica di Bartolomeo Moroni, detto da Pontevico. Faccia in modo che i beni ivi menzionati siano sequestrati e di non liberarli fino a quando la faccenda sia conclusa.

[ 63r] Potestati Villanterii.
Bartholameus a Moronus, dictus de Ponte Vico, querimoniam nobis fecit, sicuti per inclusam eius supplicationem melius videre poteris, quapropter, attentis in ea narratis, mandamus tibi et volumus quatenus super ibidem contentis et requisitis ius ministres quam summarius et expeditius fieri poterit, ac omni cum celeritate possibili, et taliter quod nemo proinde merito conqueri valeat. Data Laude, die v ianuarii 1452. Providendo quod bona de quibus ibi habetur mentio, sequestrentur ydonee, non relaxando usque quo res decisa fiunt, vel ydonee satisdatum b extiterit de iudicio sisti et iudicato solvendo. Data ut supra.


(a) Segue de Vico depennato.
(b) Segue fiunt depennato.