Registro n. 8 precedente | 356 di 1171 | successivo

356. Francesco Sforza a Battista Maletta 1452 gennaio 5 Lodi

Francesco Sforza vuole che l'abbate di Chiaravalle Piacentino, Battista Maletta, si porti a San Donnino e convinca le monache a lasciare il posto per i frati minori.

[ 64r] Domino abati de Carevallis Placentine.
His implicitam vobis mitimus supplicationem nobis porectam parte communis et hominum terre nostre Castriarquati, cuius tenorem atendentes et potissime quia in re huiusmodi vobis de iure spectat, uti precipimus, tum pro observatione capitulorum, que nobiscum habent dicti commune et homines, tum etiam quia opus primum et summo Deo admodum acceptabile nobis videtur, videlicet quod locus ille Sancti Donini, dicte terre propinquus, observantie fratrum dedicatur, et moniales ipse facilius et habilius sanctimonialem vitam ducunt, si intra muros dicte terre reducantur, quam si in eo loco, ita campestri et remoto remaneant, qui quidem earum honestati minime tutus fore videtur, quemadmodum ipsa facit supplicatio mentionem, vos hortamur propterea atque oneramus plurimum quatenus ad Castrumarquatum predictum et locum monialium prefatarum vos personaliter conferendo, his modis, quibus vobis expedire videbitur, operari et cum effetum exequi vellitis quod ipse moniales dictum locum relinquant pro religione et observantia fratrum predictorum. In hoc enim eque consulitur et providetur ipsis fratribus et monialibus antedictis et in his denique vos et conscientiam vestram admodum oneramus laudabiliter expediendis, prout certi redimur faciatis, curabitis igitur, nostri intuitu, rem istam exequi, ita quod ipsi fratres dictum locum Sancti Donini habeant, nec ab eis aut hominibus predictis ulteriorem sentiamus querimoniam. Data Laude, v ianuarii 1452.