Registro n. 8 precedente | 357 di 1171 | successivo

357. Francesco Sforza al Consiglio segreto sine data [1452 gennaio] sine loco

Francesco Sforza scrive ai membri del Consiglio segreto che manda da loro Bartolomeo Commenzano nuovamente scontento di come gli è stata fatta giustizia, perché essi ordinino al podestà di rendere esecutivo in questa faccenda ciò che il diritto richiede.

Dominis de Consilio nostro secreto.
Superioribus diebus conquerente Bartholomeo Commenzano quod, et si quandam in eius favorem obtinuisset sententiam contra Baptistam Axigiolinum, que in rem iudicatam pertransiverat et propterea facta esset executio, tamen debitum suum assequi non poterat. Nos, quia de re eiusmodi informati admodum esse videbamini, commissimus vobis ut circa querimoniam huiuscemodi eam daretis provisionem qua iustitie locus existeret. Verum, quia denuo Bartholameus idem graviore cum querela ad nos accessit asseverans sibi minus eque iustitiam ministrari nec posse litigiis assistere, ea propter illum ad vos itterato remittimus ut, eo intelecto, opportunius provideatis superinde ordinetisque quod potestas ibi noster in huiusmodi reagatur et exequatur, quemadmodum iuris debito consentaneum videbitur, ne supplicans propterea ulterius cum querela ad nos merito regredi habeat, sicuti certioramur procul dubio a .............


(a) Seguono due parole non leggibili a causa di una macchia d'inchiostro.