Registro n. 8 precedente | 366 di 1171 | successivo

366. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate straordinarie 1452 gennaio 7 Lodi

Francesco Sforza ordina ai Maestri delle entrate straordinarie che facciano restituire ad Allegrino da Stabio il frumento e le due cavalle sequestrate a Varese.

[ 66r] Magistris intratarum extraordinariarum.
His proximis diebus facta nobis querella per Alegrinum de Stabio eo quod, etsi licentiam habuisset a potestate nostro Varisii conducendi certum frumentum ad loca Clivii et Cazoni, ducatus nostri Mediolani, tamen dicta licentia non obstante, sub asserto quodam pretextu quod frumentum ipsum contra ordines conducere vellet, derrobate sibi fuerant eque due cum eodem frumento in terra ipsa Varisii, preter omnem iuris debitum, scripsimus pretacto potestati nostro Varisii ut, si narrata vera essent, omnem contra dictum Alegrinum propterea attentam novitatem libere revocaret, et prout in eis nostris litteris habetur mentio. Nunc vero, visis litteris eiusdem nostri potestatis, quarum copiam videbitis introsertam, et audito denuo memorato Alegrino, qui pur affirmat sibi iniuriam fieri ex causis, quas vobis seriosius enarrabit, eam igitur ob rem illum ad vos remittimus, volentes quod, re huiusmodi intellecta, talem in modum superinde provideatis, quod supplicans preter iustitiam prememoratis equis et frumento nequaquam privatus remaneat, neque sibi ullus querelle locus merito relinquatur. Data Laude, die vii ianuarii 1452.