Registro n. 8 precedente | 367 di 1171 | successivo

367. Francesco Sforza al podestà di Parma 1451 gennaio 6 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Parma che, se quanto esposto da Giovanni Antonio da Faenza corrisponde al vero, faccia in modo che egli riabbia il possedimento di cui è stato immotivatamente privato da quelli di Correggio. Se trovasse resistenza, proceda, armata mano, e ammazzi gli oppositori.

Potestati nostro Parme.
Ex inclusa supplicatione Iohannesantonii de Burgo Sancti Donini intelligetis querimoniam, quam nobis attulit idem Iohannesantonius ob eius quandam possessionem, qua de facto et preter omne iuris debitum per illos de Corrigia spoliatum se asserit. Volumus [ 66v] itaque et committimus vobis quatenus de contentis in supplicatione eadem diligentius informary studeatis, et, si narrata vera fore compertum habueritis, supplicantem ipsum ita de facto ad eandem possessionem restitui faciatis et restituatis omnino. Et, si quovismodo ad hec exequenda perturbarentur, concedimus vobis ut quoscunque vobis obstantes, armata manu, depellatis et trucidari faciatis, in modum quod ipse supplicans possessionem predictam obtineat, ne horum de Corigia minus honesta audatia et presumptione suis iuribus spolietur. Data Laude, die vi ianuarii MCCCCLprimo a.


(a) Coś in A.