Registro n. 8 precedente | 385 di 1171 | successivo

385. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 8 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano presa visione della lamentela di Pietro e Tommaso Bossi, faccia restituire, se dovuti, i beni che in essa si rivendicano e punisca i delinquenti come conviene.

Potestati nostro Mediolani.
Petrus et Tomas, ambo de Bossis, gravem nobis fecerunt querimoniam, sicuti per inclusam eius supplicationem cernere poteris. Atentis igitur in ea a narratis, que profecto digna provisione videntur, mandamus tibi et volumus quatenus, sumpta de narratis debita informatione, si constiterit vera esse que ibidem recitantur et quod bona, de quibus dicta facit supplicatio mentionem, spectent et pertineant memoratis supplicantibus, sicuti exponitur, eo casu provideas circha integram restitucionem et seu satisfactionem bonorum eorumdem, prout iusticia suadebit, nec minus punies quoslibet maleactores iuxta eorum demerita. Data Laude, ut supra.


(a) in ea in interlinea.