Registro n. 8 precedente | 390 di 1171 | successivo

390. Francesco Sforza al podestà di Romanengo 1452 gennaio 9 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà di Romanengo chiami le parti e, bene informato del contenuto della supplica di Giovanni e fratelli de Pedrusiis, figli del defunto Girellio, renda debita giustizia.

Potestati Romanenghi.
Exibitam nobis parte Iohannis et fratrum de Pedrusiis, filiorum quondam Girelli, supplicationem tibi mictimus insertam presentibus, eius autem inspecto tenore, maxime ne supplicantes iidem petiis terrarum, de quibus ibi fit mentio, indebite privati remaneant, mandamus tibi et volumus quatenus, evocatis ad te partibus, de expositis opportune informeris et deinde taliter super contentis in dicta supplicatione ius administres quod supplicantes antedicti ius et debitum suum indilate ommino consequantur, neque eis iuste querele relinquatur occasio. Data Laude, die viiii ianuarii MCCCCLII.