Registro n. 8 precedente | 4 di 1171 | successivo

4. Francesco Sforza al podestà e al referendario di Parma 1451 novembre 21 Cremona

Francesco Sforza esprime al podestà e al referendario di Parma il suo stupore per il mancato rispetto delle esenzioni da alcuni oneri accordati, in virtù di vecchi e sempre osservati privilegi e concessioni, al conte Guido e ai nipoti de Terciis, concessioni e privilegi confermati anche dal duca. Se così non fosse, gliene diano notizia scritta.

[ 1v] Potestati et referendario Parme.
Parte comitis Guidonis et nepotum de Terciis suscepimus querimoniam quod contra olim eis concessa, et continuatis temporibus observata et per nos confirmata, indulta privilegia ad solutionem nonnullorum onerum per communitatem illam nostram et vos etiam compelli et astringi velle videntur adque virtute dictorum privilegiorum et quia ea nullo tempore feciunt (a), non tenentur. De quo siquidem, si sic est, admiramur non mediocriter. Quare scribimus vobis et mandamus quatenus, si sic est, cum ea omnia observari velimus, adversus prenominatos comitem Guidonem et nepotes nichil innovetis; si vero in oppositum haberetis aliud, volumus litteris vestris avisari. Data Cremone, die xxi novembris 1451.


(a) Così in A.