Registro n. 8 precedente | 400 di 1171 | successivo

400. Francesco Sforza al podestà di Casalnoceto 1452 gennaio 10 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Casalnoceto che renda (specie trattandosi di ultime volontà) giustizia sommaria su quanto contenuto nella supplica di Arasme, figlia del defunto Domenico de Bonello, detto Maccarone, moglie di Giacomo Bove di Pontecurone.

Potestati Casalisnucete.
Fuit nobis, parte Arasme, filie quondam Dominici de Bonello, dicti Macharoni, uxoris Iacobi dela Bove de Pontecurono, exhibita supplicatio, presentibus involuta, cuius inspecta continentia, potissime quia unltime a voluntates loco legis observari merentur, cum pro conseri possint, nec minus quod supplicans mulier est et in alieno foro ibi litigare habet, quo fit ut ex his causa sua favorabilius sit pertractanda, scribimus igitur tibi et volumus quatenus, evocatis ad te partibus, super contentis in dicta supplicatione ius ministres sumarie et expeditius, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillacionibus et frivolis obiectionibus quibuscumque sublatis ac ullo sine litigio, facti etiam veritate inspecta, et taliter demum quod supplicans ius et debitum suum indilate omnino consequatur. Data Laude, ut supra.


(a) Così in A.