Registro n. 8 precedente | 406 di 1171 | successivo

406. Francesco Sforza al vescovo di Cremona 1452 gennaio 11 Lodi

Francesco Sforza, considerato che i vicini della parrocchia cremonese di Santa Margherita e il prete Giovanni si lamentano perché, contro la loro volontà, il prevosto dell'altra parrocchia cremonese di Santa Pelagia vuole unificare le due parrocchie e detti vicini neppure sopportano che nella loro chiesa vi sia un beneficiario diverso da prete Giovanni, esorta il vescovo di Cremona ad agire cautamente in modo da non fare nessun torto ai menzionati vicini, sì che non ne nascano inconvenienti.

Domino episcopo Cremonensi a.
Quamvis per alias nostras reverentie vestre scripserimus in facto beneffitii Sancte Pelagie et Sancte Margarite Cremone, tamen quia parte vicinorum parochie Sancte Margarite predicte et item per dominum presbiterum Iohannem, beneffitialem, ibi nobis facta est querimonia, quod dominus prepositus Sancte Pelagie dictam parochialem ecclesiam cum illa uniri intendit contra eorum voluntatem, nec pati volunt dicti vicini quod alius quispiam sibi beneffitialis existat preterquam predictus dominus Iohannis, paternitatem vestram hortamur, eiusque conscientiam oneramus plurimum quatenus, in huiusmodi differentia ita mature et consulte agere velit, quia dictis vicinis nulla fiat iniuria nec exinde aliquod inconveniens sequi possit nec scandalum in civitate illa nostra, quemadmodum reverentiam vestram facturam speramus. Laude, die xi ianuarii 1452.


(a) Cremonensi su Papiensi depennato.