Registro n. 8 precedente | 41 di 1171 | successivo

41. Francesco Sforza al podestà di Teglio 1451 novembre 24 Cremona

Francesco Sforza ordina al podestà di Teglio di amministrare giustizia a Pietro Soneti, di quella località, parendogli ingiusto che, per l'inosservanza di un ordine, vi rimetta un suo diritto.

[ 8v] Potestati Tillii.
Supplicationem quam recepimus parte Petri Soneti, terre illius nostre Tillii habitatoris, tibi mittimus introsertam, eius autem considerato tenore, precipue quia indignum censeremus quod supplicans propter ammissionem precepti, de quo inibi exprimitur, iure suo privatus remaneret. Mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis ad te partibus in ea memoratis, si constiterit vera esse exposita, tunc iura partium diligentius intelligas et partibus ipsis iustitiam ministres quam summarius et expeditius fieri poterit. Data Cremone, xxiiii novembris 1451.