Registro n. 8 precedente | 412 di 1171 | successivo

412. Francesco Sforza al podestà di Novara 1452 gennaio 11 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Novara che, accertato il credito che il milanese Simone Vincimala vanta dai comuni novaresi, si adoperi che prontamente ne venga soddisfatto.

Potestati Novarie.
Iohannes Simon de Vincemalis, civis noster Mediolani dilectus, asserit se nonnullorum comunium Novariensium esse creditorem, que sibi tempore, quo illi tuo offitio extiterat assignata fuere, a quibus hactenus, tam ob varias temporum mutationes quam ob debitorum ipsorum renitentias debitum suum consequi non potuit. Quamobrem conmictimus tibi et volumus quatenus, evocatis ad te presentibus comunium eorundem, si tibi summarie constiterit de vero supplicantis credito, uti premictitur, provideas omnibus expedientibus et necessariis modis quod supplicanti integre proinde satisfiat et taliter quod supplicans debitam satisfationem suam, ullo absque litigio et temporis protellatione, omnino consequatur, sicuti debitum censemus. Data Laude, die xi ianuarii MCCCCLII.
Refecte sunt littere sub data Mediolani, die quinto februarii 1452.