Registro n. 8 precedente | 417 di 1171 | successivo

417. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 11 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano, se ritiene che convenga che denari e beni siano usati più proficuamente se rimangono presso Antonio e fratelli de Sansonis, cerchi di convincere Margherita a rimettere a detti suoi parenti (purché essi si obblighino con lei) tali suoi denari e beni perché vengano da loro investiti nelle loro mercanzie.

Potestati Mediolani.
Quia exposita in inclusa suplicatione Anthonii et fratrum de Sansonis honestati admodum convenire videntur, ideo scribimus tibi et volumus quatenus, si noveris suplicantes ipsos tales quod, prestita satisdatione, sicuti exponitur, pecunie et bona, de quibus suplicatio ipsa narrat, convenientius permanere debeant penes eos quam aliter, eo casu, studeas memoratam ynibi Malgaritam inducere ad dimictenda huiusmodi pecunias et bona apud eosdem supplicantes cugnatos suos, dummodo supplicantes ipsi erga Malgaritam ipsam debitum a faciant et absque iurium suorum preiuditio, ut idem exponentes pecunias antedictas in eorum mercantiis exercere et operari valeant. Data Laude, die xi ianuarii MCCCCLII.


(a) debitum in interlinea.