Registro n. 8 precedente | 422 di 1171 | successivo

422. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 gennaio 12 Lodi

Francesco Sforza comunica al podestà di Milano che, assecondando le richieste dell'armigero ducale Anrea da Siena, concede (anche se di contraggenio) la grazia ad Antonio, fratello di Andrea, a Gabriele de Gariboldis, a Foglietta, a Pietro Surdo, a Gabriele da Senago e a Giacomino da Bussero, autori del furto commesso nella casa di Andriola, vedova di Paganino de Gobis, che è stata poi tacitata dei danni avuti.

Potestati Mediolani.
Supplicavit nobis Andreas de Senis, armiger noster dilectus, digniemur vestre et remissionis nostre nimis in Anthonium de Senis, eius fratrem, Gabrielem de Gariboldis, Foglietam, Petrum Surdum, Gabrielem de Senago et Iacobinum de Bussero excere, occagione furti seu robarie, per eius quovismodo conmissi in domo Andreole, relicte quondam Paganini de Gobis, posteaquam de huiusmodi furti seu robaria dicta Andriola contenta effecta est, sicuti tu ipse informatus esse debes. Quamobrem, etsi inviti, hac faciamus, tamen, ut requisitionibus eiusdem Andree, considerata pace predicta, satisfaciamus, contentamur et eisdem maleactoribus gratiam, premissa de causa, per presentes facimus liberalem. Mandamus tibi propterea et volentes quatenus prenominatis Antonio, Gabrieli Fogliette, Petro, Gabrieli de Senago et Iacobino, nullam quivismodo ea ex causa inferras nec infferri patiaris molestiam vel noxiam novitatem inhere nec in persona, annullando et cassando omnem proinde factum processum bannum sive condepnationem ac omnia et singula alia exinde subsequta contra eos taliter, quod, nullo unquam futuro tempore, dicta occasione, molestari, turbari vel inquietari quoslibet valeant, set libere repatriari possint aliquibus in contrarium non actentis. Data Laude, die xii ianuarii MCCCCLII a.


(a) A margine: pro Iohanne de Castro Novate.