Registro n. 8 precedente | 425 di 1171 | successivo

425. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1452 gennaio 12 Lodi

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Piacenza, se constata che la sentenza senza arbitrato emanata nei riguardi di Bassiano Dordone, suo figlio Giovanni e Filippina, moglie di costui, è enormemente lesiva del diritto loro, celermente decida come giustizia richiede.

Locumtenenti Placentie.
Porrecte nobis suplicationis parte Bassiani Dordoni, Iohannis eius filii et Filipine, dicti Iohannis uxoris, copiam vobis mictimus presentibus alligatam, eius autem inspecto tenore, presertim ut supplicantes ius suum in re, de qua ibidem exprimitur, obtineant, comictimus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus, de narratis in dicta suplicatione informari curetis et, si compereritis assertam inibi sententiam et sine arbitramento latam esse inique et in enormem lesionem dictorum suplicantium adeo quod merito reductio fienda sit a, uti exponitur b, eo casu provideatis superinde prout iuri videbitur convenire, premissa expediendo summarie et expeditius ac omni cum celeritate possibili, et per modum quo neutra partium iustam habeat causam querele; dabitis tamen operam in premissis partes componere, cum rey et personarum qualitas ad exposcendum videtur quemadmodum vos facturos speramus. Data Laude, xii ianuarii MCCCCLII.


(a) sit in interlinea.
(b) Segue sit depennato.