Registro n. 8 precedente | 442 di 1171 | successivo

442. Francesco Sforza al commissario di Pizzighettone 1452 gennaio 14 Lodi

Francesco Sforza ordina al commissario di Pizzighettone che Stefano da Cambiago venga soddisfatto dell'accertato credito di biade che ha con alcuni pizzighettonesi e da altri.

Comissario Pizzileonis.
Asserit Stefanus de Canbiago, civis noster Cremonensis dilectus, quod creditor est bladorum occasione, quam plurium hominum terre illius nostre Pizzeleonis et partium circhunstantium, sicuti ex ipsius incluse supplicatione clarius intelliges, a quibus satisfationem huchusque assequi suam, scribimus propterea tibi et commictimus quatenus prenominato Stefano contra debitores a huiusmodi sumarium ius reddas et expeditissimum, cavilationibus quibusvis obmissis, facti veritate actenta, illos conpellendo omnibus iuris remediis, quamprimum de vero credito ipsius Stefani apparuerit quid sibi debite et integre satisfatiendum, et omni cum celeritate possibili et in talem denique modum quod obinde idem Stefanus ulteriorem querimoniam non porrigat. Data Laude, die xiiii ianuarii MCCCCLII.


(a) Segue eiusdem depennato.