Registro n. 8 precedente | 445 di 1171 | successivo

445. Francesco Sforza ai nobili Trotti 1452 gennaio 14 Lodi

Francesco Sforza comunica ai nobili Trotti di aver rinnovata al podestà di Novara una commissione (altra volta sperimentata con un suddito sabaudo) per la soluzione della vertenza che loro trotti hanno con alcuni cittadini vercellesi.

[ 80r] Nobilibus de Trottis.
Quo nostri subditi cum subditis illustrissimi domini domini ducis Sabaudie magis pacifice viverent et eorum ad invicem controversie facilius et cum minore dispendio subditorum utriusque nostrorum tollerentur, facta fuit comissio satis ampla potestati nostro Novarie, una cum uno ex subditis prelibati domini ducis, de qua forte notitiam habeatis. Nunc vero sentientes inter vos et nonnullos cives Vercellenses certas verti differentias, conmissimus predicto potestati nostro quatenus ad eorum cognitionem et terminationem procedat secundum formam et dispositionem prememorate conmissionis. Hec igitur curavimus significare vobis ut dictarum causarum vestrarum defensioni providere possitis, quemadmodum vobis melius videbitur. Data Laude, die xiiii ianuarii MCCCCLII.
Signata Cichus.