Registro n. 8 precedente | 46 di 1171 | successivo

46. Francesco Sforza ai podestà di Piacenza, Fiorenzuola d'Arda e Castell'Arquato 1451 novembre 25 Cremona

Francesco Sforza ordina al podestà di Piacenza di costringere con rito sommario i debitori morosi nel soddisfare gli oneri che hanno con l'abbate di Chiaravalle Piacentino per il massaricio e per i fitti.

Potestati Placentie.
Exponi nobis fecit venerabilis dominus Baptista de Maletis, abbas Carevallis, diocesis Placentine, quod debitores habet quam plures in iurisdicione civitatis illius nostre, tam occasione massaritii quam fictorum et aliis bonis licitis et honestis occasionibus, difficiles quidem et retrogrados ad eidem satisfaciendum, nisi sibi de opportuno provideatur remedio. Scribimus propterea vobis et committimus quatenus prefato domino abbati, vel agentibus pro eo, contra debitores huiusmodi summarium ius et expeditissimum ministretis, ullo penitus absque litigio, et constito de ipsius domini abbatis vero credito, tales veros debitores per omnia iuris remedia astringatis et compellatis, absque dilatione ad eidem domino abbati integre satisfaciendum. Qua in re vos plurimum oneramus et volumus, cum pecunie iste ad nostrum tendant et pertineant interesse. Data Cremone, die xxv novembris 1451.
Similiter potestati Florenzole,
Castriarquati.