Registro n. 8 precedente | 475 di 1171 | successivo

475. Francesco Sforza al podestà di Alessandria 1452 gennaio 18 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Alessandria che, convocate le parti, se si renderà conto che le due sentenze meritano di essere attuate, le faccia eseguire.

Potestati nostro Alexandrie.
Sicuti per annexam supplicationem habilius inspicies, conqueruntur Dalfinus et fratres de Cunigoliis, cives nostri Alexandrie, quod si binas conformes in eorum favorem obtinuerint sententias contra Raymondum inibi memoratum, tamen earum executionem non possunt preter omnem iuris debitum. Quam ob rem, quia frustra censeremus proferre sententias, nisi earum debita subsequeretur executio, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis partibus, si compereris sententias easdem iuridice executionem promereri, eo casu sententias ipsas et observes et exequaris, prout iusticia ipsa suadebit. Data Laude, ut supra.