Registro n. 8 precedente | 494 di 1171 | successivo

494. Francesco Sforza al podestà e al referendario di Piacenza 1452 gennaio 19 Lodi

Francesco Sforza vuole che il podestà e il referendario di Piacenza, debitamente informati, facciano avere a Giacomino, fratelli e nipoti de Puteo, tutti piacentini, i beni dei quali sono stati privati. Se constateranno che di detti beni la metà spetta alla Camera ducale, dispongano che essa abbia tale metà.

Potestati et refrendario Placentie.
Supplicationem suscepimus, presentibus involutam a Iacobino, fratribus et nepotibus de Puteo Placentiniis, cuius continentiam actendentes et ne suplicantes ipsi, eorum bonis indebite privari, ullo umquam tempore dignie queant lamentari, scribimus vobis et comictimus quatenus de narratis in suplicatione eadem diligentius informari et meram eruere veritatem procuretis. Et si compertum habueritis narrata fore vera, silicet memoratorum in suplicatione bonorum medietatem esse et debite spectare dictis suplicantibus, faciatis illa sibi libere restitui et per modum quod, que nostre devoluta sunt Camere ab hiis suplicantibus dignioscantur, animadvertentes tamen quod obinde prefate Camere nostre non ledantur et hii suplicantes que sua sunt consequantur et prout iustitie dignioveritis convenire. Data Laude, xviiii ianuarii MCCCCLII.