Registro n. 8 precedente | 495 di 1171 | successivo

495. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1452 gennaio 19 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà di Pavia che, vista la supplica di Niccolò Arcimboldi, consigliere ducale, chiamati i tutori, provveda che si faccia la transazione di cui si fa parola e che il ricorrente abbia con rito sommario (attenta non iuris scrupolositate sed reali et mera veritate) interamente quanto gli si deve dei beni del defunto Clemente.

Potestati Papie.
Suplicationem domini Nicholay de Arcimboldis, consiliarii nostri dilectissimi, recepimus, tenoris hiis incluse, cuius actenta continentia, maxime quia ipse dominus Nicholaus adeo in servitiis nostris peroccupatus est ut letigiis nequaquam intendere valeat, comictimus tibi et volumus quod, vocatis tutoribus, de quibus supplicatio ipsa [ 89r] conmemorat, provideas quod transactio, pro qua agitur, omnino debite servetur et ipsi domino Nicholao in bonis olim Clementis, ibidem nominati, integre satisfiat a, sicuti deceat, rem huiusmodi expediendo summatim, simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, attenta non iuris scrupolositate set reali et mera veritate, ac intra mensem ad tardius post presentium receptionem. Data Laude, die xviiii ianuarii MCCCCLII.


(a) In A satisfaciat con ac depennato.