Registro n. 8 precedente | 512 di 1171 | successivo

512. Francesco Sforza a Giovanni Mauruzzi da Tolentino 1452 gennaio 20 Lodi

Francesco Sforza ordina al luogotenente di Cremona, Giovanni Mauruzzi da Tolentino, che, con rito sommario, si faccia avere all'ebreo Cressona di Fiorenzuola d'Arda quanto gli spetta e che invano da tempo richiede.

Locuntenenti Cremone.
Supplicationis nobis exhibite parte Cressoni ebrei, terre nostre Florenzole habitatoris, copiam vobis mitimus presentibus insertam, eius autem atenta continentia, precipue ne supplicans diutius ibi in consequendo huiusmodi sua iura per litigiorum strages et temporis protellationis protrahatur, mandamus vobis et volumus quatenus, vocatis vocandis, super contentis ibidem iuris debitum sumarie ministretis, sine strepitu et figura iuditii, frivolis obiectionibus quibuscumque remotis, providendo denique taliter circa indemnitate eiusdem supplicantis, quod sibi merito conquerendi locus non relinquatur. Data Laude, ut supra.