Registro n. 8 precedente | 539 di 1171 | successivo

539. Francesco Sforza al luogotenente di Piacenza 1452 gennaio 21 Lodi

Francesco Sforza vuole che il luogotenente di Piacenza, accertata la verità di quanto esposto nella supplica di Antonello, detto Castellano da Varono, abitante a Pellegrino, ordini che venga indennizzato o gli siano restituiti i quattordici porci rubatigli da tal Franchino, fratello di Bardellino da Fiorenzuola d'Arda e da cert'altri pure di detto luogo.

Locuntenenti Placentie.
Attulit querimoniam nobis Antonellus, dictus castellanus da Varono, habitator Pellegrini, quod per quendam Franchinum, fratrem Bardellini de Florenzola et certos alios de Florenzola, sibi et cuidam eius sotio ablati fuerunt porci xiiii grossi, quos, ut rehabere posset, sepius adivit potestatem nostrum Florenzole, sibi pro inde iustitiam ministrari postulans et prout ex eius inclusa petitione clarius videbitis. Scribimus propterea vobis et volumus ut de hiis diligentissime et expedienter informemini et, si compereritis exposita vera esse, opportune provideatis quod aut dicti porci restituantur vel pro eis debite sibi et integre satisfiat, prout dignoveritis expedire et in talem modum quod ob inde querimoniam non sentiamus ulteriorem. Data Laude, die xxi ianuarii MCCCCLII.